Thursday, April 19, 2007

Horatius, Liber II - Carmen I

Motum ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravisque principum amicitias et arma nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignis suppositos cineri doloso. paulum severae musa tragoediae desit theatris: mox ubi publicas res ordinaris, grande munus Cecropio repetes cothurno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Pollio, curiae, cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho. iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugacis terret equos equitumque voltus. audire magnos iam videor duces, non indecoro pulvere sordidos et cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis. Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat inpotens tellure victorum nepotes rettulit inferias Iugurthae. quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae? qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli? quod mare Dauniae non decoloravere caedes? quae caret ora cruore nostro? sed ne relictis, Musa procax, iocis Ceae retractes munera neniae, mecum Dionaeo sub antro quaere modos leviore plectro.

1 comment:

borgesvive said...

Aequam memento rebus in arduis seruare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
laetitia, moriture Lucas
seu maestus omni tempore uixeris
seu te in remoto gramine per dies